Page 765. Platonis Atheniensis critias sive atlanticus. Moralis. Iano Cornario interprete. Dialogi Personae. Timaeus. Critias. Socrates. Hermocrates. Ovemadmodvm que ex longa uia labens quietem amplectit o So- crates, ita nuc reuera ego ex loga disputationis progressione me li- beratum esse gaudeo. Mundum autem hunc dudum antea re ipsa, nunc uero etiam oratione deum factum oro, ut eorum que moderate dicta sunt, ip- senobis salutem praebeat, si uero quid de ipsis inconcinne inuiti dix mus, ut poenam decentem de nobis sumat. Poena autem iusta est, ut ab errans concinnus efficiat. Quo igitur de caetero sermones de deorum ortu recte proferamus, oramus ipsum ut nobis medicamentum per- fectissimu, & omnium medicamentorum optimum praebeat, scientiam ipsam. Facta aut preca- tione, deinceps habendam orationem, iuxta superiorem consensionem Critie deferimus. CRI. At suscipio quidem o Timaee hoc modo, it qip tu ab initio ufus es, dum ueniam uelut magnis de reb. dicturus peteres, idem etia nunc ego petam: imo de his quae dicenda mihi reftant, hoc ipsum magis ad huc impetradu existime: Tametu uero fere scia fore, ut hec mea petitio ambitiosa, & magis que decet rustica uideatur: tamen dicendum est. Nam que quidem ea quae a te relata funt, non bene dicta sint, quis sana mente praeditus dicere ausit. Quod uero ea quae dicenda sunt maiorem ueniam exigant, ut quae difficiliora sint, hoc aliquo mode doce- re conabor. De dius equidem o Timaee aliquid dicentem apud homines, facilius est uideri id quod fatis est dicere, que de mortalib. apud uos. Imperitia enim & ignoratia auditorum in his, in quib. ita affecti sunt, multam facilitatem exhibent ei qui de ipsis dicturus est. De dius itaque quomodo affectisimus, nouimus. Quo uero clarius id quod dico expediam, ita me sequamini. Etem ea quae ab omnib. nobis dicunt, imitationem & assimilationem fieri opor- tet. Atin pictorib. siulachra exprimendi artem, circa diuina ac coelestia corpora contingen- tem, uidemus satis imitatione exprimi a spectantib. putari, quod ad facilitatem & subtilitatem attinet, & uidemus que terram quidem, & montes, fluuiosque acsyluas & uniuersum coelum, & ea quae circa ipsum sunt, & uagantur, primum quidem amplectimur, si quis uel exiguum quiddam ad similitudinem ipsorum imitari possit: ad haec uero uelut qui nihil certi de talib. sciamus, neque expendimus, neque redarguimus pictoru in his operas, sed adumbratione obscura & fraudulenta circa has utimur. At uero ubi quis nostra corpora assimilare conatur, acute percipientes si quid omissum est, propter familiare semper considerationem, graues iudices sumus ei qui non omnes penitus similitudines expressit. Idem sane etiam circa sermones con- tingere intueri oportet. Nam coelestia & diuina amplectimur, si uel parum cum similitudine aliqua ueri dicant. Mortalia uero & humana exacte expendimus. Proinde si in his quae ex tempore nunc dicena sunt decorum omnino exprimere nequierimus, uenia nobis dan da est. Non enim sentiendum est facilia esse mortalia, sed ualde difficilia ut ea ad opinionem assimilata exprimamus. De his itaque uos commonefacere uolens, & de his quae dicenda restat, ueniam non minorem, sed maiorem petens, omnia hec o Socrates dixi. Si itaque iuste pe tere uideor, ultro hoc donum mihi prestate. SOC. Cur uero o Critia non prestaremus. Imo etiam tertio idem hoc a nobis tribuat Hermocrati isti. Manifestum enim est etiam ipsum paulo post ubi ei dicendum erit, petiturum hoc esse, quemadmodum uos. Quo igit aliud principium exquirat, & non idem dicere cogat, uelut ueniam sibi datam effesciat, ita dicat praedico tamen tibi chare Critia sententiam Theatri, proiorem uidelicet poeta qui in ipsum prodius, in ma gna admiratione constitutum esse: ut omnino multa uenia tibi opus fuerit, si debeas ac possis ipsa excipere. HER. Ide itaque o Cocrates etiam mihi quod huic denuncias. At enim abiecti animi uiri nuqua statuerut Tropheum o Critia. Quapropter ad dicendum fortiter progre di oportet, & Paeane ac Musis inuocatis, ueteres ciues qui praestates uiri fuerunt, common- page 766. strare & laudibus uehere. CRI. Quum posteriorem locum sortitus sis chare Hermocrates, & ante te adhuc alium habeas, inde adeo confidis. Hoc igit quale sit, ipse tibi fortassisdeclara bit. Poinde confolanti ac adhortanti tibi parendum est: & supra deos quos retulisti etiam alius inuocandi, & maxime Mnemosyne. Nam maxima fere sermonum nostrorum pars tota in hac dea sita est. Si enim iuste in memoriam reuocauerimus & exposuerimus ea que quon- dam dicta sunt a facerdotibus, & a Solone huc allata, nosti ab? huic theatro uidebimur ea que conueniunt, fere moderate perfecisse. Hoc igit iam faciendum est, & non amplius dif ferendum. Primum itaque omniu commemoremus, que summa erat nouem milium annorum, ex quo bellum factum traditum est, inter eosqui extra Herculis columnas, & inter eos qui in- tra ipsas habitabant, quod sane nunc perficere oportet. Illorum igitur haec ciuitas princeps fuisse, & totum bellum transegisse dicebatur: horum uero Atlantidis insulaae reges, quam & Li- bya & Asia maiorem aliquando fuisse diximus: nunc uero a terrae motibus lutum impenetra- bile obstare his qui hinc illinc in omne pelgus enauigant, ut non amplius transire possint. Et multas quidem gentes barbaras, & ea que tunc singula fuerunt Grecorum genera, ipse sermo nis progressus uelut reuolutus subinde declarabit. Atheniensium aute eorum qui tunc erant, & aduersariorum, tum potentiam, tum respublicas, & quom bellum transegerunt, primum ab initio re- censere necesse est. Ex his ipsis autem nostra praeferemus. Dius equidem uniuersam terram ali- quando secundum locos inter se diuiserunt, non ex contentione: non enim recta rationem habe- ret, deos ignorare ea quae singulis ipsorum conueniunt: neque rursus noscentes id quod magis alius conuenit, hoc ipsum conari sibi opsis? per litem comparare. lustitiae itaque sortib. de his que amicorum essent fortientes, regiones incolendas tradebant, & hoc facto, uelut iumenta & gre ges ac pecora sua, nos nutriebant: praeterqua que non corporib. corpora cogebant, quemad- modum pastores iumeta plagis coercent: sed mente maxime sic ducetes, mortale genus o- mne guberbabant. Alius igit dei alios locos sortiti, illos excoluerunt. Vulcanus autem & Mi nerua, que etiam Athena dicit, comumnem naturam habentes, ut & ex eodem sunt patre, & phi losophia ac artium studius ad eadem tendunt, unam ambo sortem, hanc regionem adepti sunt, ue- lut uirtuti ac sapientieae ex natura cognata accommodam: Et productis in ea uiris prestanti- bus indigenis, reipublice ordinem mentibus ipsorum instillarunt: Quorum nomina quidem seruata sunt, facta uero propter eoru qui illa exceperunt interitum, & ob temporis diuturni- tatem deleta sunt. Nam quod superstes manebat, semper genus, uelut etiam antea dictum est, id montanum erat & literarum ignarum, & quod nomina solum optimatum in regione audiusisset, & ad haec pauca de illorum factis. Nomina igit amplectetes filius imposuerunt, uirtutum uero & legum priorum ignari, nisi quod obsura quaedam de singulis fama ad ipsos peruenis- set: & in rerum necessariarum inopia, per multa saecula, & ipsi & filius ipsorum degentes, & his quorum inopia laborabant intenti, & de his etiam sermones interse habentes, ea quae in superioribus & olim aliquando facta essent negligebant. Narrationes enim & rerum ueterum inquisitiones, una cum ocio in ciuitates ueniunt, ubi uiderint res ad ui- tam degendam necessarias iam quibusdam conparatas esse: antea uero minime. Hoc itaque modo ueterum nomina absque factis insormu seruata sunt. Dico autem hec ex hac coniectura, que Cecropis & Erechtei Erichthonius que ac Erisichtonis, & plurima alia quae ante The ieum nomina coemorantur, Solon dixit sacerdotes retulisse tunc in belli expositio- ne: Mulierum item nomina, & deae figuram ac statuam, ita ut uelut communia tunc erant mulieri- bus & uiris belli studia, sic illo tempore armatam deam eius eui hominib. statua posita ex- pressam esse, ut indicio esse que omnia animalia contubernalia masula ac foeminina, in u- noquoque genere iuxta conuenientem uirtutem, quoduis studium in communi ex natura tra ctare possunt. Habitat aut tuc in hac regione, reliquae quide ciuium gentes, quarum cura o- pificia & alimentum ex terra acquirendum studia uersant. Militare uero genus a uiris diui- nis ab inition separatum seorsum habitabat, ut omnia ed educationem & institutionem conueni entia haberet, & nemo ipsoru quic que por prium possideret, sed omnia omnib. comia ducerent, & ultra iustum alimentum nihil ab alius ciuib. accipere cuperent, & omnia heri dicta studia tractarent, quae uidelicet de custodib. praefectis relat sunt. Sed & de regione nostra por babi le quiddam & ueru dicebai, fines ipsam eo tpe? habuisse, ad isthmum porrectos: reliquam uero continentem usque ad summam Citheronem & Parnethem. Descendisse autem fines in dextera Oro piam habentes, in sinistra ad mare segregantes Asopum. At uirtute omnme terram ab hac page 767. superatam esse. Quapropter etiam tunc alere potuisse hanc regionem magnum accolaru exer- citum. Magnum autem uirtutis eius signum est que reliquie ipsius quae nuc extant cum quauis alia certare possunt, feracitate & omnium rerum feritlitate, quae omnibus animalibus alendis sufficit. Tunc uero ad pulchiritudinem etiam magna copia haec proferebat. Quomodo igi- tur hoc sidem reperit? & quibus indicius hae eius quae tunc suit terrae, reliquiae recte di- cuntur? Tota e reliqua continenti in longum extenta ad pelagus, uelut in alto sita est. Ma- ris uero uas ipsam ambit totum in propinquo profundum. Quum itaque magna & multa dilu- uia facta sint, in novem milibus annorum: tot enim ab illo tempore usque ad presens anni in- tercesserunt: terra in his temporibus & afflictionibus, ex altis locis defluens, neque agge- rem mentioni dignum, uelut in alius locis exaggeravit, & semper circumcirca dilabens in profundum dissipatur. Relicta itaque sunt quemadmodum in paruis insulis, ea quae nunc sunt ex his quae tunc fuerunt, uelut corporis quod e morbo laborauit ossa: terra pingui ac mol- li dilipsa, tenul uero regionis corpore solo relicto. Tunc uero dum integra esset, et montes colliculos altos habetant, & campi qui nunc Phellei dicuntur, pingui solo pleni erant, & multa in montibus sylua extabat, cuius etiam adhuc nunc manifasta signa extant. Sunt e- nim montes qui nunc apibus solum alimentum exhibent, sed non multum adeo tempus pre- teriust, quando arboribus hinc ad aedificia maxima idoneis recectis, structurae amplissi- mae extant adhuc saluae. Sed & aliae multe arbores mansuetae ac altae errant. Pabulum au- tem pecoribus uberrimum terra producebat. Et sane per annum aquam ex loue suscipie- bat, & non uelut nunc a nuda terra in mare diffundebat, sed multam habens, & in sei- psam suscipiens per cretam figlinam continentem ac conseruantem, & absorptam ex al- tis aquam in cauitates dimittens, in omnes locos luculentos fontium ac fluuiorum lati- ces exhibebat: quorum etiam nunc adhuc in fontibus, qui antea sacri erant, signa relicta restant, ut uera hec nunc de ipsa dicantur. Reliqua igitur regio & natura se sic habebat, & excolebatur uelut uerisimile est a ueris agricolis, & qui hoc ipsum facerent studiosis, & industrius, optimamque terram ac luclentissimam aquam habentibus, & tempora an- ni supra terram moderatissime remperatas. At uero urbs ipsa eo tempore sic constitu- ta erat. Primum quidem arx tunc non ita ut nunc habebat: Nunc enim una nox humida ubi terram ipsam insigniter nudam circumcirca liquefecisset, simul terre motum induxit, etiam ante Deucalionis exitium, tertio prius ingenti diluuio oborto: Verum prius in illo tempo- re, magnitudine erat ad Eridanum & Ilissum extena, & intus forum iudiciarium compre- hendebat, & Lycabetum montem ex opposito fori habebat. Erat autem tota terrea, & paucis exceptis, supere plana. Inhabitabantur autem externa quidem ipsius ad obli- quas partes, ab opificibus & agricolis, qui in propinquo agros colebant. Superna uero militare genus ipsum per seipsum solum, circa Palladis & Vulcani templum inhabitabat, uelut unius domus hortum uno septo circumdatum. nam ad borealem partem habitabant, communibus domibus & contubernius hybernis constructis, & omnibus aedificatis quae communem rempublicam decebant, prout & ipsa, & templa esse oportebat, absque auro & argento. His enim nusquam utebantur, sed medium inter fastum & illiberalitatem persequem- tes, honestas aedes extruebant, in quibus & ipsi, & filiorm filius consenescentes, alius simili- bus easdem semper tradebant. Ad austrinam uero partem, hortis & gymnasiis & contubernius, uelut in aestate, expassis utebatur. Fons autem unus erat iuxta arcis quae nunc est locum, quo a terrae motibus extincto, paruae hae quae nunc extant aquulae circumcirca relictae sunt. At his qui tunc erant omnibus luculentum fluxum exhibebat, ut qui & ad hyemem, & ad aestatem temperatus esset. Hac itaque forma illi habitabant, ciuium quidem suorum custodes, aliorum uero Graecorum uolentium duces, obseruantes ut quam maxime eadem esset multitudo perpetuo uirorum & mulierum, quae per etatem iam ad bellum gerendum idonea es- set, uiginti milium maxime numero. Hi igitur ut qui & ipsi tales essent, & tali quodam mo- do semper tum suam ciuitatem, tum omnem Graeciam iustitia gubernarent, per omnem Euro- pam & Asiam, & corporum pulchritudine, & omnigena animorum virtutes, praestantissimi erant, & celeberrimi omnium qui tunc essent. Caeterum quales fuerintres eorum qui contra ipsos bella gesserunt, & quomodo ab initio gestae sint sinom memoria priuatisumus eo- rum quae pueri adhuc audiuimus, nunc in medium producemus, ut uobis amicis mecum sine communes. Verum adhuc exiguum quiddam ante huius narrationis initium, indicare oportet, ut ne- page 768. mireminisi saepe Barbarorum uirorum Graeca nomina audietis. Nam eausam ipsorum cognoscetis. Solon equidem quum in poema suum narrationem transferre uellet, no- minum uim perferutatus, comperit Aegyptios primos illos ipsa seripsisse, & in suam lin- guam transtulisse. Quare & ipse rurfus uniuscuiusque nominis uim & significationem exce- pit, & in nostram linguam translata conseripsit. Et hec sane scripta apud auum meum erant, & adhuc nunc apud me sunt, & dum pueressem me in ipsis exercui. Si igitur talia audi- tis, qualia eteam in istis scriptis sunt nomina, nulla uos capiat admiratio. Causam enim ipsorum habetis. Longa uero oratione opus esset, si principium referendum sit de deo- rum, uelut in superioribus dictum est diuisione, quando omnem terram inter se distri- buerunt, ut alibi maiores portiones, alibi minores, templa item & sacrificia sibi uspsis con- stituerent. Sic certe etiam Neptunus insulam Atlantidem fortitus, eam inhabitandam dedit filius suis, quos ex mortali foemina suscepit, in eiusmodi quodam insulae loco. Ad mare quidem, sed iuxta medium totius, campus erat, qui omnium camporum pulcher- rimus, & uirtute praestantissimus fuisse dicitur. Ad campum autem rursus in medio ad stadia quinquaginta distans mons erat un diquaque breuis. In hoc habitabat uir quidam ex his qui illic ab initio ex terra orti erant, nomine Euenor. Vxori autem cohabitat Leucippae. Unicam uero filiam genuerant Clito appellatam. Quum autem puella iam matura uiro esset, mater & pater uita decedunt. Ipsius uero cupiditate captus Neptunus cum ea consuetudinem habet, & collem in quo habitabat munitum efficiens, circumcir- ca diffringit, ita ut uicissim maris & terrae, tum minores, tum maiores orbes alternatim induceret, duos quidem terre, tres uero maris, uelut torno descriptos, a media insula un diquaque aequaliter distantes, ut hominibus inaccessus redderetur. Nam nauigia & naui- gatio tunc nondum erant. Ipse uero insulam in medio sitam, uelut qui deus esset, expe- dite exornauit, duplici aqua sub terra sursum fontana producta, altera calida, altera fri- gida ex fonte deflente: alimento item omnis generis & quod satis erret producto. Quin que uero geminos masculorum partus sulcepit ac educauit, & insula Atlantide in de- cem partes distributa, seniori & primogenito maternam habitationem & circum sitam sortem, eamque maximam ac optimam contribuit, & regem uniuersorum constituit. Re- liquos autem principes fecit. Unicuique uero principatum mulorum hominum & magnae regionis dedit: & nomina omnibus imposuit: seniori quidem & regi primo constituto Atlantis, cuius & uniuersa insula, & pelagus cogomen accepit Atlanticum appellatum. Gemello uero qui illi successit in partu, & sortem extremae insule ad columnas Hercu- lis adeptus est, qui locus nunc ab illo Gadiricus nominatur, Graecum nomen Eumeli im posuit, uernaculae linguae Gadiri appellationem referens. At ex gemellis secundo par- tu editis, alterum Ampherem, alterum Eudaemonem uocauit. Tertio geminorum pari nomina dedit, prius genito Mnesei, posterius Autochtonis. Ex quartis geminis prio- rem Elasippum, posteriorem Mestorem uocauir. Ex quintis priori Azaes nomen po- suit, posteriori Diaprepes. Hi itaque omnes tum ipsi, tum filius ac successores ipsorum, per multa saecula illic habitarunt, ita etiam alius multis in Pelago insulis imperarent, & in- super uelut etiam prius dictum est, usque ad Aegyptum & Tyrrheniam, in eos qui ex ipsis huc uergunt imperium extenderent. Atlantis certe genus & magnum, & excel- lens euadebat. Rex autem senior semper seniori filio regnum tradens, ad multa saecula conseruabat. Et diuitias quidem possidebant copia tanta, quanta neque antea ullorum unquam regum fuit, neque in posterum unquam facile erit. Comparata ipsis erant om- nia quae & in ciuitate, & in reliqua regione ad usum requiruntur. Et multa quidem ob imperium, ipsis extrinsecus accedebant: plurima uero ipsa insula eis ad uitae appara- tum exhibebat. Priumum quidem ea quae ex terra effodiuntur solida, & quae ex fusu- ra conflantur, & quod nunc nominatur solum, tunc autem genere plus celebre erat, & ex terra effodiebatur in multis insulae loci orichalcu, preciosissimum inter ea quae tunt essent, auro excepto. Deinde ea quae sylua ad fabrorum lignariorum operas exhi- bet, omnia luculenta producebat. Et eximia animalia mansueta ac syluestria abunde nu- triebat. Sed & Elephantum in ipsa genus plurimum erat. Pabulum enim & alius anima libus quae in paludibus & stagnis ac fluunius, & quae rursus in montibus ac campis fascun- tur, omnibus suppetebad: sed & huic eodem modo sufficiebat maximo a natura & uo- page 769. racissimo animali. Ad hec, que cunque odorata alicubi nunc terra nutrit, sive radices, sive herbas, aut ligna, aut succos, aut liquores, aut flores, aut fructus, & haec illa producebat, ac bene pascebat. Insuper autem & satiuum fructum, & siccum qui nobis alimenti gra- tia est, & ea quibus cibi gratia insuper utimur: Vocamus autem ipsius partes uniuersas legumina: & eum fructum qui ligneus est, & potus ac cibos et ungenta sert: & qui lusus ac uoluptatis gratia producitur fructus arboreus nucum generis, qui difficulter reponi potest: & ea quae in satietatis solatium post coenam apponi solent languenti grat bel- laria. Omnia haec insul illa quae tunc quandoque sub Sole erat, & sacra & pulchra, & ad- miranda, & copia infinita producebat. Haec igitur omnia de terra fumentes construe- bant templa, & regias habitationes, & portus, & naualia, & totam reliquam regionem, huiusmodi dispositione orbes illos maris, qui ueterem metropolim ambibant constitu- entes. Primum quidem pontibus constructis uiam extra ad sedem regiam facientes. Re- giam autem in hac dei & maiorum habitatione statim ab initio fecerant. Alius uero ab alio susceptam illam exornatam, quantum fieri posset semper priorem exornando su- perabat, donec magnitudine & pulchitudine operum efficerent aedificium aspectu om- nibus admirandum. Etenim sossam ex mari initio sumpto latitudine trium iugerum, al- titudine uero centum pedum, longitudine autem quinquaginta stadiorum, ad extimum orbem effoderunt, & ex hoc mari recessum ad illam uelut ad portum fecerunt, osculo diducto quod maximis nauibus admittendis sufficeret. Sed & terrae orbes qui maris orbes distinguebant, iuxta pontes diuiserunt, ut ab uno ad alium triremi uni transitus pateret, & superne tectum in duxerunt, ut inferne sub ipso nauigatio esset. Nam terrae or- bium littora altitudinem magnam habebant, ut supra mare eminerent. Erat autem ma- ximus orbis in quem mare perforatum erat, latitudine trium stadiorum. Qui uero deinceps erat terrae orbis, illi aequalis erat. Ex secundis aunt liquidus quidem orbis duorum stadiorum latitu- dinem habetat, siccus aunt rursus liquido aequalis erat. Qui uero ipsam in mediositam insulam ambibat, unius stadius erat. At insula in qua regia erat, quinque stadiorum diametrum ha- bebat. Hanc itaque & orbes, & pontem iugeri latitudine, hinc atque illinc circumcirca la- pideo muro circumdederant, turribus ac portis in pontibus iuxta maris transitus quo- quo uersus constitutis. Lapidem autem excidebant sub insula in medio posita, & sub or- bibus foris & intus, album nigrum & rubicundum. Hos dum exciderent simul efficie- bant naualia duplicia caua contecta exipsa petra. Et Aedificia alia simplicia, alia lapide ammixto, uaria texebant lusus gratia, uoluptatem ipsis naturalem attribuentes. Et mu- ri quidem extimum orbem ambientis omnem amitum aere, uelut illitione utentes ob- ducebant: interni uero abitum stanno oblinebant: Ambitum autem muri arci circum dati orichalco igneum splendorem fundente. At regia intra arcem hoc modo constru- cta erat. In medio templum sanctum & Clitus et Neptuni constitutum erat inaccessum, aureo ambitu circumdatum, in quo illi ab initio conuenerant, et decem regum genus genuerant: Vbi etiam quotannis ex omnibus decem partibus conuenientes solennia sacra unicuique illorum persoluebant. Neptuni uero templum erat stadius longitudine, am- plitudine trium iugerum, altitudine ad horum proportionem congrua, sed speciem quan- dam barbaricam praeferebat. Omne uero templum extrinsecus argento obleuerant, ex ceptis summis partibus, quas auro. Intrinsecus autem fornix eburnea, tota auro et ar- gento et orichalco uariegata erat. Reliqua omnia, Iparietes, columnas, et pauimen- tum orichalco intexerant. Statuas autem aureas erexerant. Deum quidem in curru- stantem, ut sex alatorum equorum auriga esset, et prae magnitudine fornicem uertice contingeret. Et circum ipsum Nereidas delphinis insidentes centum. Tot enim ip- sas esse hi qui tunc erant putabant. Multae etiam aliae intus statuae errant a priuatis de- dicatae. Verum extrinsecus circum templum imagines ex auro stabant omnium regius generis tum mulicrum, tum uirorum, qui ex decem familius orti erant: Multa item alia donaria magna et regum et priuatorum, tum ex ipsa ciuitate, rum externis quibus impe- rabant. Ara item magnitudine et structura huic apparatui respondebat. Et regia similiter ad principatus magnitudinem, et templorum ornatum decora. Caeterum fonibus fri- gidae ac calidae largam copiam suppeditantibus, et uoluptate et uirtute aquarum, adu- trunque usum a natura mirifice praestantibus utebantur, constructis circa ipso aedificius, page 770. & consitis arboribus aquas decentibus dispositis etiam solius aestate subdio, hyeme ue- ro calidis lauacris sub tecto, seorsum quidem regius, seorsum item priuatis, & alius rursus pro forminis. Sed & equis & alius iumentis alias piscinas disposuerunt, commodo orna- tu singulis attributo. Quicquid antem inde difflueret, in in Neptuni nemus deducbant, in quo erant arbores omnis generis, ex uirtute soli pulchritudine & proceritate insi- gnes: & hinc ad externos orbes per canales iuxta pontes deriuabant: Vbi sane multa multorum deorum templa, multi item hroti, & multa gymnasia extructa ereant, alia uirorum, alia equorum seorsum in utraque orbium insul tum alia circa mediam maiorem insulam excitatus erat cir- cus equestris, stadius latitudinem habens, longitudo uero circum totum circulm extendebat ad equestre certamen. Satellitum aute hinc atque illinc circum ipsum erant habitationes mul- tidudini satellitum paratae. Sed fidelioribus in minore orbe qui magis ad arcem erat, custo- dia assignata erat. Verum his que omnium prestantissimi in fide haberant, intra arcem circa ipsos reges, habitationes datae erant. At uero naualia triremibus referta erant, & instrumentis ad triremes pertinentibus, ita ut omnia iusto modo appensa essent. Ac regiae quidem aedes sic constructae erant. Si uero quis transisset portus qui extra tres essent, murus con- spiciebatur a mari initio sumpto in circulum, qui quinquaginta stadius a maximo orbe ac portu undiquaque distabat, & fossae osculum ad maris ostium in idem concludebat. Ad hunc to- tum multae & frequentes habitationes erant. Sed recessus ex mari & maximus portus naui- bus & mercatoribus aduenientibus refertus erat, a quibus & uocidferations, & omnis generis tumultus, ac strepitus, diu noctuque prae multitudine edebantur. Ipsa igitur ciui- tas & antiqua illa sedes, fere uelut tune dictum fuit, nunc exposita est. Verum reliquae regio- nis natura qualis guerit, & qua specie exornata, deinceps commemorare conabimur. Pri- mus igitur totus locus dicebatur ualde altus & abruptus ex mari. At omnis circum ciuita- tem campus qui illam quidem ambiret, ipse uero cicumcirca montibus ambiretur ad mare usque demissis, laeuis & planus: totus aunt obongus alteram partem stadius ter mille: iuxta medium uero a mari sursum bis mille. Locus aunt hic totius insulae ad austrum conuersus erat, a promontorius ad Boream. Montes aunt praedicabat copia & magnitudine ac pulchritu- dine omnes qui nunc sunt superasse, ut qui multos & opulentos uicos accolarum in se- ipsis haberent. Fluuios item & stagna ac prata, quae omnibus mansuetis & syluestribus pe- coribus alimentum sufficerent. Syluam etiam copia & generibus uariam, & ad omnia opera sin- gulaque seorsum luculentam. Sic igitur & natura, & a regib. multis per pultos annos, cam0 pus excultus erat: Quadratus quidem ipse, & ut plurimum rectus & oblongus, nisi quid re- ctitudini deesset ex fossa circumducta. Profunditas aunt & latitudo ac longitudo ipsius fossae dictu incredibilis, ut manufactum opus ad reliquas structuras tantum sit. Dicendum ta- men est quod audiuimus. Ad iugeri quidem altitudinem effossa erat. Latitudo uero omnium, stadius. Circum totum antem campum effossa longitudine erat stadiorum decem milium. Quum uero ex montibus descendentes fluxiones susciperet, & campo circumdata ad ciuitatem hinc atque illinc pertingeret, hac parte ad latitudinem maxime centum pedm scrobes rectae excisae, per campum rursus in fossam quae ad mare esset demittebantur: altera uero ab altera stadius cen- tum iam deistabat, & ex montibus syluae materiam in urbem conuehebant. Sed & alia suo tem- pore collecta duplicib. nauigius comportabant per scrobes, quas & inter se, alias in alias obliquas, & ad ciuitatem excidissent. Et sane bis in anno terrae fructus colligebant hyeme quidem aqua ex loue utentes: aestate uero his quae terra producit, undas ex scrobibus in- ducentes. Multitudo aunt eorum qui in campo habitarent, et ad bellum idonei essent, ita or- dinata erat ut unaquaeque pars ducem exbiberet. Partis autem magnitudo decies decem stad- diorum erat. Vniuersarum uero partium erant milia sexaginta. Ad hominum ex monti- bus et reliqua regione infinitus numers ferebatur. Secundum locos autem et uicos, in has partes ad duces erant omnes distributi. Constitutum igitur erat ut dux ad bellum ex hiberet sextam currus bellici partem, in curruum milia decem. Equos aunt duos item que equites: insuperque par equorum iunctum absque curru, quoe et duos subinde descendetes scutis par- uis instructos haberet, et amborum illorum equorum past inscensorem, alium aurigam. Armatos item milites duos, et sagittarios funditores itidem duos, Te qui nudi ac leuis ar- maturae lapides iacerent tres, totidemque iaculatores. Nautas autem quatuor, ad ducen- tarum et mille nauium supplementum. Regiae itaque ciuitatis res bellicae ita constitutae erant. page 771. Reliquarum uero nouem ciuitatum aliter, quas recemsere longius tempus requisierit. Quae uero ad principatuum censuras pertinent, hoc modo ab initio constituta erant. Vnusquisque ex de- cem regibus in sua parte & sua civitate, & uiris & legibus plurimis dominabatum, ita ut pu- niret & occideret quemcunque uellet. At mutuum inter ipsos imperium & societas erat iuxta exaratae, que in media insulas in Neptuni templo posita erat. Illi uero quinto quoque anno, aut uicissim sext conueniebant, & tum pari, tum impari equalem partem distribuebant. Quum aunt conuenissent, de rebus communibus cosultabant, & an quis in aliqua re transgressus esset expendebant ac iudiabant. Verum quum iam iudicare uellent, fide prius eiusmodi mutoo- se obstringebant. Quum tauri liberi dimissi in Nuptuni templo essent, ipsi soli decem essent, uoto peracto ipsi deo, se gratam ipsi uictima capturos esse, absque ferro, lignis & laqueis uenabantur. Quemuero ex tauris cepissent, eum ad columnam adductum, iuxta a picem ipsius ad- uefsus literas mactabant. Erat aunt in columna supra leges iusiurandum, quod his qui non- parererent magnas execrationes imprecababtur. Postquam igitur iuxtra leges sacrificio pa- rato, omnia tauri membra sacifsicassent, in craterem mixtum pro unoquoque sanquinis guttam immittebant, reliqua uero in ignem ferebant columnas cicumlustrantes. Post hoc aureis Phia lis ex cratere haurientes, aduersus ignem libantes iurabant se iudicaturos esse iuxta leges in columna exaratas, & punituros si quis in aliqua re transgressus esset, & in posterum ni- hil se trangressuros esse, ex his quae literis exarata essent: & neque illud siat. Hecauntubi unusquisque uo uouisset, & pro seipso ac genere suo precatus esset, bibissetque & Phialam tem- plum dei dedicasset, circa coenam & res necessarias uersabatur. Postque uero lassitudo ac- cederet, & ignis circa uictimas frigefactus esset, omnes sic pulcherrima cerulea ueste in- duti, & humi in praestiti iurisiurandi fauillas considentes, & noctu omnem circa templum ingem extinguentes, & iudicabant & iudicabant, si quis aliquem ipsorum aliaqua re transgressum esse accusasset. Iudicio peracto postquam illuxisses, in aurea tabula perscriptas senten- tias una cum uestibus in monimentum dedicabant. Porro leges multae quidem aliae priuatae singulorum regum circa templa erant, maximae uero hae. Ne alter contra alterum arma sumeret, & omnes auilium ferrent, si quis aliqua ciuitate regium ipsorum genus extirpare conetum. Quum aunt in comuni quemadmodum superiores, quae de bello & alius actioibus uisa es- sent, consultassent, imperius ducatum Atlantico generi attribuerut. Deinde ne rex aliquem ex cognatis mortis condemnaret, nisi in hoc plures que quinque ex decem consensissent. Hoc itaque modo tantam & talem potentiam, quae tunc in illis locis esset, deus in eosdem locos indu- ctam prouexit, ex huiusmodi quadam ut fertur occasione, ad multa nimirum saecula, quan- diu diuiva natura in ipsis obedirent, & erga numen cognatum benigne affecti essent. Veras enim rationes & undiquaqe magnas habebant, ut mansuetudine cum- sapientia, tum ad ea quae semper fortuito accdiderent, tum inter se uteremtur. Qua propter om- nia praeter virutem contemnentes, praesentia parui ducebant, & facile ferebant uelut onus, au- ri & aliarum opum molem: & non prae delicius ebrius, neque prae mero caecutientes errabant, sed sobrius acute uidebant, quod & haec omnia ex communi amicitia cum uirtute incrementum caperent: ex illorum uero studio ac cultu & haec ipsa perirent, & uirtus una cum amicitia per- deretur. Ex huiusmodi itaque ratiocinatione, & diuina natura permanente, omnia ea ipsis incrementum capiebant, quae prius recensuimus. Postquam uero piuina sors in ipsis exilis fieret, & ad multam mortalem affectionem saepe ammisceretur, humanus aunt affectus inualesceret, tunc iam praesentem rerum statum ferre nequeuntes, turpiter se dabant, & eique hec uidere posset turpes uidebantum, utqui pulcherrima de preciosissimis amisissent. Verum his qui ueram ad felicitatem uitam cernere non possent, tunc sane maximem pul- chri & beati esse putabantur, quum iniusta auaricia & potentia abundarent. At Deus deorum Iupiter, qui iustis imperat, ut qui talia intueri potest, quum gentem moderatam misere affici intelligeret, & de ipsis supplicium sumere uellet, quo castigati concinnio- res efficerentur, omnes deos ad augustissimam ipsorum sedem congregauit, quae sedes in medio totius mundi sita, omnia que ortum habent intuetur, & ad congregatos ita dixit. DEEST FINIS ATLANTICO DIALOGO. * Scientis mediamentum psectysimum (765) * Verba sunt rearum imitamentam (765) * Diluuis multa (767) * Barbara nomina quomodo sint in Graecam linguam translata (768) * Atlandis inule munitio (769) * Templum mirae amplitudinis (769) * Neptuni siatua (769) * Nereides centum (769) * circus equestris (770) * Atlantidis insule regio qualis (770) * populosa Atlantis (770) * sacramenti obstrictio (771) * Leges regum Atlanticum (771) * Felicitas nerunde contingit (771)