Page 39. Quot Graios Latia donasti veste, quot artem Tuque salutarem partibus accumulus! Nul metuis fucos: veterum monumenta repurgans Eruis tenebris, publica vota iuuas. Page 763. ARGUMENTUM MARSILII FICINI FLORENTI ni in Critiam, uel Athlanticum. Plato noster officiofiBimus patrie fue filius Laudauit eam in Menexeno ex rebus contra orientales, laudat rurfus in Critia ex rebus contra occidetales strenue gestis. Atque utrobique comemndat ex multis, tum dei, tum nature artisque muneribius: simulque commonefacil omnes ne patrie sint ingrati: ac dum uirtutem Atticam tam orientem quam occidentem plagam superasse commemorat, interea do cet et omnia domarl uirtute, et uiros uirtute praeditos, tu in occidentibus, id eft rebus aduersis, tum in orietibus, hoc est secundis recte feliciterque se gerere. Nec iniuria post Timaeum de mundi ge- neratione, legi uult Critiam de antiquitate mundi. Videtur autem neque huic historie finem imposuisse, neque sequentem historiam sub Hormocatis titulo promissam composuisse. Hanc autem non fictam quidem, sed ueram hostoriam extitisse, constat. Primo quidem, quia ubicumque fingit aliquid, solet fabulam nominare. Hic uero tanqua historiam audet as- seuerare. Deinde idem omnino afferit in Timaeo, appellans rem miram quidem, sed omnino ueram. Et aquibus accepta sit di ligenter utrobique recenset, scilicet a maioribus suis atque gentilibus. Critias enim hic ab auo Critia, ille uero a Solone patruo suo, quiliteris quoque mandauit, Solo ab Aegyptys sacerdotibus. Praeterea Proclus Marcelli cui usda de rebus Aethiopum ad- ducit historias, in quibus haec manifesti Bime confirmantur Aethiopum rebus gestis inferta. Et si Platonicorum nullus historiam negat: Porphyrius tamen, Proclus, et ante hos Origines, allegoriam insuper uolunt physicam continere. Quos equidem ue- reor ne si conentur singula allegorie ad unguem accommodare, ab ipfo Platone derideantur, in exordi Phaedri curiosas nimium in huiusmodi rebus allegorias sub persona Socratis irridente. Verum ne Anagogicum sensum, quo prorsus neglecto nemo sit Platonicus, omnino negligere uideamur, Pallas quidem sit numen intellectuali uitae presidens, Neptunus ueor nu- men souens gererationem atque gubernans. Athenienses figurae sint animarum intellectu solo uiuentium, nominumque simi- lium. Atlantici uero figurae numinum gerationioni fauentium, animarumque corporibus coniunctarum ad gerationis officium totiusque ornatum. Conuenienti Bime uero per occidens, per mare, per insulas, per uarias locorum partitiones, ipsa gernerationis materia mobilitasque diuersa significatur. Bellum praeterea sit studiosa contentio, per quam superio- ra numina, inferiora aBidue in se convertunt, et animas quiasi ferro et igni a materia motuque segregant. Proinde quod Neptunus ex muliere filios procreauit, intellige uel ex terra genuisse, uel afflatu quodam ex priori uiuendi forma in al- teram formam regenerasse. Quinque uero partus, quinque sunt forme corporum, quas in hoc muerie mari perpetus agitatione componit, scilicet lapides, metalla, plantae, animalia partim ratione carentia, partim praedita ratione. De- cem uero filius sunt, quolibet teim partu gemini concreantur. Nempe in quouis composito elementalis coalescit uirtus, simulque virtus quaedam coelestis infunditur, quam medici uirtutem nominant specialem. Ex geminis autem quinque par- tubus decem fily computantur. At quinque zone siue abirae arc em Neptueam circundantes, quinque sunt abbaerarum naturae, coelestis, ignea, aerea, aquea, terrea. Partim uero terrenas ait, partim aqueas, ut statum in rebus significa- ret et motum. Communis uero per omnes meatus, mutuam inter sererum significat genituram. Commenorat et metalla, ut per septem metalla, septem planetarum in fluxus intelligamus, generationem omnium moderanies. Auram quidem Soli, Argentum Lunae, Plumbum Saturno, Electrum Ioui, Ferrum et aes Marti, Veneri orichalcum, Mercu- rio Stannum Platonici tribuunt. Mensurae uero earumque numeri partim ex historia, partim ex architecture ratio- ne ducantur. Nonnibil tum operis, tum eloquy gratie decorique attribuendum. Sed de allegoris ferme ism satis. Iam uero sic libri nuius mysteria confirmemus. Platonici deos quidem alios, ut eorum uerbis utar, supercaelestes, alios us- ro coelestes, et alios subcoelestes esse putant. Et primos quidem filios dei, sequentes uero omnes deocram filios nomi- nant. Rurfus in primis ampliBimam prouidentiant, in secundis minus amplam, intertys ad angustiora redactam col- locant, utpote quiiam certis terrae plagis rerumque generibus diuina distributione praesint, quemadmodam et coele- stes alit, alys coeli partibus stellisque preponuntur. Hi ergo subcoelestes dy certo quodam ordine, aly gentes alias gu- bernandas ab inition susceperunt. Ab initio inquam uel geniti mundi, uel genersis humani regeniti. Siquidem post in- gentes terreni orbis illuuiones, Plato homines arbiratur ciusmodi deorum opera ex ipsa terra ueluti matre diuinitus gernerari. Ploss enim illos gignere, per Ideam uidelicet humanam quasi semen. Posse et terram parere, nouo abundan- teque humore perfusam, et accedente calore foecumdam, siue post aquarum colluuiones sequintur tepidi soles, sivu post uasta quaedam incendia pluuiae uberius affiuant. Homines uero a dius e terra progenitos, Heroes nominant, qui a pa- rentibus occulta quadam mentis ad mentem persuasione recti ab initio multa per secula fuerint. Quoniam uero lon- go temporum tractu: tam diuina uirtus ingenys infita, quam terrae foecunditas minuitur paulatim: unde et animi di- uinitatis onino expertes, et corpora antique foecunditatis uacua prorsus eusderent: deus iteram terram, uel di- luit uel incendit, genusque nostrum in antiquam restituit dignitatem, coelestibus uidelicet motionibus sic a motore contem- peratis, ut coeleste fatum semper cum prouidentia diuins concurrat. Profecto quem admodam medici quolibet huma Page 764. no corpore, ita Platonici de toto genere iudicant. Medici enim aiunt, uitam in naturali quodam humore, et tali confistere, posseque perpetuo prorogari, si modo et quantus ille restauretur et qualis: non prorogari uero, ubi non talis refluit, qualis effluxerat, et sitantus. Perinde ac si quis ex dolio uini pleno impleret quotidie pasteram, flatimque dolio, a- quae tantundem infunderet. Sic enim continue aequalis in dolio esset humor, set non similis, diBimiliorque quotidie, donec tandem ex mero iam non aqueum uinumtantum, sed aqua prorfus cuaserit. Similiter Platonici diuinam foecundamque qualitatem et ingenio a dius humano, et corpori a coelo quondam infusam, paulatim putant in qualitatem humanant uerti, humano hoc subiecto eam naturaliter ita trabente, donec sensim ad ferinam usque degeneret, sed degeneratione tan- tam non posse a deo rerum ordinatore perpetuo tolerari. Quod autem Plato deos diuersas sortes fuisse nactos, et hic et alibi saepe ait, intellige illos uni summo sotes distribueti parere, atque necessario aBignatam prouinciam gubernare, Sed neceBitatem in diuinis esse penitus uoluntariam. Siquidem apudeos una est patris summi filiorumque uoluntas. Atqui si- cut elementorum partes ea neceBitate ad loca propria perferuntur, quae et uoluntas futura eft, si modo cognouerit: sic apud superos ipsa gubernationis aBignatae naturalisque effectae neceBitas idem est atque uoluntas. Praeterea quod et hic, et in Timaeo et Menexeno Atticam regionem esse ingenius inquit in primis accommodatam, meminisse oportet in rationi- bus hac dere aBignandis inter se Platonicos diBidere. Panaetius enim temperiem aeris inter aestum atque gelu causam ar- bitratur: idque ex ipsis Platonicis uerbis in quinto Legum, et Epinomide probat. Panaetium Longinus arguit, quia regio illa saepe gelu atque aestu pulsetur; aBignatque in causa qualitatem loci commixtam ex multis atque occultam. Quem repro- bat Porphyrius quod propriam ingeny causam esse putet corpoream. Origenes in comentarys in Timaeum coelestes aspe- ctus influxusque aBignat, id ipsum ex octauo de Republica asserens, ubi dicitur, coelestes quosdam cicuitus esse causas ser tilitatis ac sterilitatis, tum corporum, tum tiam animarum. At Origenem Proclus ibidem ait ueram quidem ex parte cau- sam aBignasse, sed nondum integram perfecisse. Ipse uero unam cum Porphyrio rem altius repetens ait: intellectum opifi- cem mundi intellctualem esse mundum, ideoque quasi multiplicem. Animam uero mundi esse animalem rationalemque mun- dum magisque multiplicem: atque proxime adesse uniuerso mundi spacio continuo prorsus atque immobili, ex materia pri- ma et dimensione constanti. Rursus in ipso spacio ante omnes que generande sunt formas, animam ex rationibus suis i- deas sequentibus, alibi alias uires imprimere, quasi anime menti plenae uestigia, ac peculiaraia quaedam receptacula for- mas alibi alias familiariter susceptura. Tum deos uarios uarias sortitos pruincias, eiusmodi hospitis illustrare, alia qui- dem alios, atque formare. Animas ergo rationales, postquam elementalem uitam, propriamque elegering, si forte reuolutio- ne coelesti ad ea loca prae caeteris dirigantur, quae electae iam uiuendi formae potiBime congruant, uitae ipsius officium pror sus implere. Itaque quando ad martiam uel Apollineam uergentes uitam, mox plagam a Marte uel Apolline illustratam nanciscantur, perfectae uel fortitudinis, uel uaticanis opus absoluere. Quae uero philosophicam uitam elegerint, si regio- nem afflatam Pallade, Sapientia magnanimitateque simul excellere. Itaque hic et in Timaeuo inquit, Atticam rectionem rectam a Pallade Sapientiae atque militiae conuenire: et in quinto Legum ait inspirationem localium deorum atque daemonum cir- caloca, cmaximi ad ingenis et mores esse momenti. Requirit uero nonnullam aeris temperantiam, non ut causam, set ne cause ipsius opus impediatur. Quamobrem loci buius diuersitas non tam efficit diuersitatem ingeny apud Platonicos, quam suscipit et declarat. Tria enim esse putant ad id potiora elementali loco, scilicet tum animae ipsius affectionem siue naturalem siue electam, tum inspirationem numinum propriorum, tum coelestes influxus: posse uero id impediri, uel ele- mentali mixtione, uel plaentarum nous coniunctione, uel ab ipsis hominibus illata calamitate: et quae bona desuper in- fundutur, infereiorum obstaculo reddibons. Qua de re in Legibus disputauimus. Sed de his iam fatis. Ex omnibus autem huius libri mysterios collige una cum prouidentis concurrere humani arbitry libertatem. Collige et sententiam Mosai- co mysterio similem, homines quondam quandiu in eis diuina quaedam gratia institiaque innata uigebat, beatos in quo- dam, ut aiunt, delitiarum paradiso uixisse. Postquam uero per intemperatiam et superbiam gratia illa euanuit, in sce- lera simul et calamitates grauiBimas incidisse. Deum autem aquarum diluuio peccata hominum diluisse. Quod uero huic historiae deest, potest summatim ex Timaei prooemio resarciri. Est autem historia de rebus gestis ante diluuium. Post uero diluuium narraturus, ut arbitror, erat Hermocrates. Neque te turbabunt nouem illa annorum milia, si Eudoxum audieris dicentem annos illos Aegyptiorum non solares fuisse, sed lunares. Vltima tandem huius libri sententis docet, io- uem, id est, deum architectum mundi e sus sede, id est ex suypsius intuitu remotiBima quaeque minimaque prospicere, atque ad candem sedem, id est diuinam contemplationem deos omnes subditos sibi conuertere, unde instructi inferiora guber- nent. Neque uiciBim duo hec illos agere, imo uero aBidue contemplando diuina, per illa simul teporalia di spensare. Hancipsam sedem ideo medium mundi appellat thronum, quia et indetaquam a centro effiuunt omnis, et illuc refluunt, et illinc facile cuncta cir- cunspiciuntur atque reuluuntur. Page 765. Platonis Atheniensis critias sive atlanticus. Moralis. Iano Cornario interprete. Dialogi Personae. Timaeus. Critias. Socrates. Hermocrates. Ovemadmodvm que ex longa uia labens quietem amplectit o So- crates, ita nuc reuera ego ex loga disputationis progressione me li- beratum esse gaudeo. Mundum autem hunc dudum antea re ipsa, nunc uero etiam oratione deum factum oro, ut eorum que moderate dicta sunt, ip- senobis salutem praebeat, si uero quid de ipsis inconcinne inuiti dix mus, ut poenam decentem de nobis sumat. Poena autem iusta est, ut ab errans concinnus efficiat. Quo igitur de caetero sermones de deorum ortu recte proferamus, oramus ipsum ut nobis medicamentum per- fectissimu, & omnium medicamentorum optimum praebeat, scientiam ipsam. Facta aut preca- tione, deinceps habendam orationem, iuxta superiorem consensionem Critie deferimus. CRI. At suscipio quidem o Timaee hoc modo, it qip tu ab initio ufus es, dum ueniam uelut magnis de reb. dicturus peteres, idem etia nunc ego petam: imo de his quae dicenda mihi reftant, hoc ipsum magis ad huc impetradu existime: Tametu uero fere scia fore, ut hec mea petitio ambitiosa, & magis que decet rustica uideatur: tamen dicendum est. Nam que quidem ea quae a te relata funt, non bene dicta sint, quis sana mente praeditus dicere ausit. Quod uero ea quae dicenda sunt maiorem ueniam exigant, ut quae difficiliora sint, hoc aliquo mode doce- re conabor. De dius equidem o Timaee aliquid dicentem apud homines, facilius est uideri id quod fatis est dicere, que de mortalib. apud uos. Imperitia enim & ignoratia auditorum in his, in quib. ita affecti sunt, multam facilitatem exhibent ei qui de ipsis dicturus est. De dius itaque quomodo affectisimus, nouimus. Quo uero clarius id quod dico expediam, ita me sequamini. Etem ea quae ab omnib. nobis dicunt, imitationem & assimilationem fieri opor- tet. Atin pictorib. siulachra exprimendi artem, circa diuina ac coelestia corpora contingen- tem, uidemus satis imitatione exprimi a spectantib. putari, quod ad facilitatem & subtilitatem attinet, & uidemus que terram quidem, & montes, fluuiosque acsyluas & uniuersum coelum, & ea quae circa ipsum sunt, & uagantur, primum quidem amplectimur, si quis uel exiguum quiddam ad similitudinem ipsorum imitari possit: ad haec uero uelut qui nihil certi de talib. sciamus, neque expendimus, neque redarguimus pictoru in his operas, sed adumbratione obscura & fraudulenta circa has utimur. At uero ubi quis nostra corpora assimilare conatur, acute percipientes si quid omissum est, propter familiare semper considerationem, graues iudices sumus ei qui non omnes penitus similitudines expressit. Idem sane etiam circa sermones con- tingere intueri oportet. Nam coelestia & diuina amplectimur, si uel parum cum similitudine aliqua ueri dicant. Mortalia uero & humana exacte expendimus. Proinde si in his quae ex tempore nunc dicena sunt decorum omnino exprimere nequierimus, uenia nobis dan da est. Non enim sentiendum est facilia esse mortalia, sed ualde difficilia ut ea ad opinionem assimilata exprimamus. De his itaque uos commonefacere uolens, & de his quae dicenda restat, ueniam non minorem, sed maiorem petens, omnia hec o Socrates dixi. Si itaque iuste pe tere uideor, ultro hoc donum mihi prestate. SOC. Cur uero o Critia non prestaremus. Imo etiam tertio idem hoc a nobis tribuat Hermocrati isti. Manifestum enim est etiam ipsum paulo post ubi ei dicendum erit, petiturum hoc esse, quemadmodum uos. Quo igit aliud principium exquirat, & non idem dicere cogat, uelut ueniam sibi datam effesciat, ita dicat praedico tamen tibi chare Critia sententiam Theatri, proiorem uidelicet poeta qui in ipsum prodius, in ma gna admiratione constitutum esse: ut omnino multa uenia tibi opus fuerit, si debeas ac possis ipsa excipere. HER. Ide itaque o Cocrates etiam mihi quod huic denuncias. At enim abiecti animi uiri nuqua statuerut Tropheum o Critia. Quapropter ad dicendum fortiter progre di oportet, & Paeane ac Musis inuocatis, ueteres ciues qui praestates uiri fuerunt, common- page 766. strare & laudibus uehere. CRI. Quum posteriorem locum sortitus sis chare Hermocrates, & ante te adhuc alium habeas, inde adeo confidis. Hoc igit quale sit, ipse tibi fortassisdeclara bit. Poinde confolanti ac adhortanti tibi parendum est: & supra deos quos retulisti etiam alius inuocandi, & maxime Mnemosyne. Nam maxima fere sermonum nostrorum pars tota in hac dea sita est. Si enim iuste in memoriam reuocauerimus & exposuerimus ea que quon- dam dicta sunt a facerdotibus, & a Solone huc allata, nosti ab? huic theatro uidebimur ea que conueniunt, fere moderate perfecisse. Hoc igit iam faciendum est, & non amplius dif ferendum. Primum itaque omniu commemoremus, que summa erat nouem milium annorum, ex quo bellum factum traditum est, inter eosqui extra Herculis columnas, & inter eos qui in- tra ipsas habitabant, quod sane nunc perficere oportet. Illorum igitur haec ciuitas princeps fuisse, & totum bellum transegisse dicebatur: horum uero Atlantidis insulaae reges, quam & Li- bya & Asia maiorem aliquando fuisse diximus: nunc uero a terrae motibus lutum impenetra- bile obstare his qui hinc illinc in omne pelgus enauigant, ut non amplius transire possint. Et multas quidem gentes barbaras, & ea que tunc singula fuerunt Grecorum genera, ipse sermo nis progressus uelut reuolutus subinde declarabit. Atheniensium aute eorum qui tunc erant, & aduersariorum, tum potentiam, tum respublicas, & quom bellum transegerunt, primum ab initio re- censere necesse est. Ex his ipsis autem nostra praeferemus. Dius equidem uniuersam terram ali- quando secundum locos inter se diuiserunt, non ex contentione: non enim recta rationem habe- ret, deos ignorare ea quae singulis ipsorum conueniunt: neque rursus noscentes id quod magis alius conuenit, hoc ipsum conari sibi opsis? per litem comparare. lustitiae itaque sortib. de his que amicorum essent fortientes, regiones incolendas tradebant, & hoc facto, uelut iumenta & gre ges ac pecora sua, nos nutriebant: praeterqua que non corporib. corpora cogebant, quemad- modum pastores iumeta plagis coercent: sed mente maxime sic ducetes, mortale genus o- mne guberbabant. Alius igit dei alios locos sortiti, illos excoluerunt. Vulcanus autem & Mi nerua, que etiam Athena dicit, comumnem naturam habentes, ut & ex eodem sunt patre, & phi losophia ac artium studius ad eadem tendunt, unam ambo sortem, hanc regionem adepti sunt, ue- lut uirtuti ac sapientieae ex natura cognata accommodam: Et productis in ea uiris prestanti- bus indigenis, reipublice ordinem mentibus ipsorum instillarunt: Quorum nomina quidem seruata sunt, facta uero propter eoru qui illa exceperunt interitum, & ob temporis diuturni- tatem deleta sunt. Nam quod superstes manebat, semper genus, uelut etiam antea dictum est, id montanum erat & literarum ignarum, & quod nomina solum optimatum in regione audiusisset, & ad haec pauca de illorum factis. Nomina igit amplectetes filius imposuerunt, uirtutum uero & legum priorum ignari, nisi quod obsura quaedam de singulis fama ad ipsos peruenis- set: & in rerum necessariarum inopia, per multa saecula, & ipsi & filius ipsorum degentes, & his quorum inopia laborabant intenti, & de his etiam sermones interse habentes, ea quae in superioribus & olim aliquando facta essent negligebant. Narrationes enim & rerum ueterum inquisitiones, una cum ocio in ciuitates ueniunt, ubi uiderint res ad ui- tam degendam necessarias iam quibusdam conparatas esse: antea uero minime. Hoc itaque modo ueterum nomina absque factis insormu seruata sunt. Dico autem hec ex hac coniectura, que Cecropis & Erechtei Erichthonius que ac Erisichtonis, & plurima alia quae ante The ieum nomina coemorantur, Solon dixit sacerdotes retulisse tunc in belli expositio- ne: Mulierum item nomina, & deae figuram ac statuam, ita ut uelut communia tunc erant mulieri- bus & uiris belli studia, sic illo tempore armatam deam eius eui hominib. statua posita ex- pressam esse, ut indicio esse que omnia animalia contubernalia masula ac foeminina, in u- noquoque genere iuxta conuenientem uirtutem, quoduis studium in communi ex natura tra ctare possunt. Habitat aut tuc in hac regione, reliquae quide ciuium gentes, quarum cura o- pificia & alimentum ex terra acquirendum studia uersant. Militare uero genus a uiris diui- nis ab inition separatum seorsum habitabat, ut omnia ed educationem & institutionem conueni entia haberet, & nemo ipsoru quic que por prium possideret, sed omnia omnib. comia ducerent, & ultra iustum alimentum nihil ab alius ciuib. accipere cuperent, & omnia heri dicta studia tractarent, quae uidelicet de custodib. praefectis relat sunt. Sed & de regione nostra por babi le quiddam & ueru dicebai, fines ipsam eo tpe? habuisse, ad isthmum porrectos: reliquam uero continentem usque ad summam Citheronem & Parnethem. Descendisse autem fines in dextera Oro piam habentes, in sinistra ad mare segregantes Asopum. At uirtute omnme terram ab hac page 767. superatam esse. Quapropter etiam tunc alere potuisse hanc regionem magnum accolaru exer- citum. Magnum autem uirtutis eius signum est que reliquie ipsius quae nuc extant cum quauis alia certare possunt, feracitate & omnium rerum feritlitate, quae omnibus animalibus alendis sufficit.